Words of Wisdom:

"Stop dreaming, and start living your dreams." - BemTexcycle

Catullus and Ovid

  • Date Submitted: 07/09/2014 06:00 AM
  • Flesch-Kincaid Score: 34.3 
  • Words: 1089
  • Essay Grade: no grades
  • Report this Essay
Siqua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare iam te cur amplius excrucies?
quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,
et dis invitis desinis esse miser?             Catullus 76

esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
    strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,
    lassaque versati corporis ossa dolent?
nam, puto, sentirem, si quo temptarer amore –
    an subit et tecta callidus arte nocet?
sic erit: haeserunt tenues in corde sagittae,
    et possessa ferus pectora versat Amor.
cedimus, an subitum luctando accendimus ignem?
    cedamus: leve fit, quod bene fertur, onus.
vidi ego iactatas mota face crescere flammas
    et vidi nullo concutiente mori;
verbera plura ferunt quam quos iuvat usus aratri,
    detractant prensi dum iuga prima, boves;
asper equus duris contunditur ora lupatis:
    frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
acrius invitos multoque ferocius urget,
    quam qui servitium ferre fatentur, Amor.
en ego, confiteor, tua sum nova praeda, Cupido;
    porrigimus victas ad tua iura manus.             Ovid Amores 1.2

3. i) By referring closely to the two poems above, compare the purpose and style of Catullus and Ovid as well as their use of language and literary devices.
Carmen 76 and Amores 1.2 showcase the differences between Catullus’ and Ovid’s approach to love elegy. Catullus creates an image of love as a noble and serious pact in order to portray his sincere passions and bitterness. On the other hand, Ovid treats love as an intellectual exercise and mere subject matter for his true passion, love...

Comments

Express your owns thoughts and ideas on this essay by writing a grade and/or critique.

  1. No comments